- DIONYSIUS II
- DIONYSIUS II.superioris fil. natu maximus inter fratres, Patri militum favore successit, qui initio tyrannidis populum sibi libertate concilians, tria milia captivorum e vinculis exire permittit. Tributa insuper populo per triennium remittit, sublatisque fratribus ac propinquis, quos metuebat, paulatim in ceteros grassatur. Itaque ob crudelitatem iuvisus Syracusanis, bello expugnari coeptus, in arcem se recepit. Legatos dein Syracusanos de pace, contra ius gentium, retinuit. Tandem vi pulsus ex arce profugus clam in Italiam, Locros concessit, qui sub eius erant potestate. A Locrensibus vero ignaris, quod exul esset, exceptus, solitam quoque in eos exercuit saevitiam sex annis, rapinis, stuprisque omnia complendo. Deinde Locrensium conspiratione civitate eiectus, in Siciliam rediit, ibique Syracusas, securis omnibus, post longum pacis intervallum, per proditionem recepit. Cumque gravior esset, iteratâ conspiratione duce Dione Syracusano, cum Corinthiorum auxilio obsideretur, deposito imperio, arcem Syracusanis tradidit, atque in exilium Corinthum profectus est, ibique ludimagistrum agens pueros in triviis docuit. Erat enim eruditus, utpote olim Platonis auditor. Interrogatus iam exul, quid ei Philosophia profuisset: Respondit, ut aequo animo ferrem talem Fortunae mutabilitatem. Regnavit Annis 38. Plutarch. regiam eius pulverulentam fuisse ait, propter eorum multitudinem, qui Geometricas in pulvere figuras describebant. Huius Dionysii cum omnes Syracusani interitum optarent, quaedam anus sola quottidie Deum orabat, ut ipse diu incolumis ac superstes esset, quod quidem audiens tyrannus admirabatur, et causam quaerit. Ait illa, cum Puella essem, et gravem tyrannum haberemus, carere eo cupiebam, ac successit illi gravior; et cum illo iterum catere cupiebam, tertium Te importuniorem excepimus; Timens ergo deteriorem succedere tibi, caput meum pro tua salute devoveo. Tam facetam mulieris audaciam tyrannus erubuit. Hic Dionysius, acceptâ Tragoediarum victoriâ, indeque nimio gaudio perfusus exspiravit. Plin. l. 6. c. 17. Diodor. Sicul. l. 16. Iustin. l. 21. c. 1. 2. 3. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.